# De Expositione Novi Testamenti 2-4

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 2, CAP. XIX.— Revertere primum in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Dominus (…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2-4

(In exposit. B. Job, lib. XVI, n. 33, et 1. vi, num. 60.)Aliud est Dominum cognoscere per fidem, atque aliud per speciem; aliud est invenire per credulitatem, aliud per contemplationem. Ex qua re agitur ut omnes electi eum quem fide cognoverunt videre quoque perspeciem anhelent, cujusamore fragrantes æstuant, quia dulcedinis ejus sua vitatem jam in ipsa suae fidei certitudine degustant. Sed qui contemplationis arcem tenere desiderant, prius se in campo operis exerceant, quia primum est tempus actionis extremum contemplationis. Unde necesse est ut perfectus quisque prius virtutibus mentem exerceat, et postmodum haec in quiete contemplationis abscondat. Hinc est enim quod in Gerasenorum regione is quam legio daemonum Domino jubente dereliquit, ad Salvatoris sui pedes residet, verba doctrinae percepit, et de regione sua simul discedere, et cum salutis auctore esse concupiscit; sed tamen ei Veritas ipsa quæ salutem contulit, dicit: Revertere primum in domum tuam,et narraquanta tibi fecerit Dominus (Ibid., 19). Amanti adhuc dilatio imponitur, ut ex dilati amoris desiderio mentum retnbutionis augeatur. Fit enim nobis omnipotens Deus dulcis in miraculis, et tamen in sua celsitudine manet occultus, ut quaedam monstrando de se, occulta nos inspiratione in suo amore succendat, et tamen in abscondendo majestatis suæ gloriam, amoris sui vim per æstum desiderii augeat. Quid autem nomine domus, ad quam sanatus reverti praecipitur, nisi conscientia designatur, in qua habitamus contractando quid agamus? Revertere igitur, ei dicitur, in domum tuam, et uarra quanta fecerit Dominus: id est a peccati jam vitio securus ad conscientiam revertere, et in vocem praedicationis excitare. Cum enim quamlibet parum de divina cogitatione percipimus, redire ad humana jam nolumus, et proximorum necessitatibus onerari recusamus. Quietem contemplationis quaerimus, nihilque aliud nisi hoc quod sine laborereficit, amamus; sed sanatos nos Veritas ad domum mittit, et narrare quae nobiscum acta sunt præcipit; ut videlicet prius mens exsudet in opere, et postmodum refici debeat per contemplatione.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
