# De Expositione Novi Testamenti 2-6

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 2, CAPe XXXVIII. — Habet sal in vobis: et pacem habete inter vos (Marc. XXIX, 49). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2-6

(Mixtim ex homil. 8, in Ezech., n. 8, et Regul. past. part. a, cap. 4.) Sunt nonnulli qui dum plus sapere quam est necesse student, a proximorum pace resiliunt, dum eos velut hebeles stultosque contemnunt. Unde per semetipsam Veritas admonet, dicens: Habete sat in vobis, etpacemhabete inter vos. Per sal quippe designantur verba sapientiae. Sal quippe sine pace non virtutis est donum, sed damnationis augmentum. Quo enim quisque melius sapit, eo deterius delinquit, et idcirco mexcusabiliter multo majus sup-' plicium merebitur, quia si voluisset, prudenter protuisset vitare peccatum. Quisquis igitur habere sal sapientiae studet atque laborat, curet necesse est quatenus a pace concordiae nunquam recedat. Praeterea cum rector ad loquendum se praeparat, sub quanto cautelae studio eloquatur attendat, ne si inordinate ad loquendum rapitur, erroris vulnere audienlum corda feriantur, et cum forte sapiens videri desiderat, unitatis compagem insipienter abscindat. Hinc Paulus ait: Non plus sapere quem oporlet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Qui igitur sapienter loqui nititur, magnopere metuat ne ejus eloquio audientium unitas confundatur, implens quod dicitur. Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
