# De Expositione Novi Testamenti 2.1

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 2, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.1

(Homil. 40, inEvang., n. 3.) Sunt nonnulli qui cultum subtilium pretiosarumque vestium non putant esse peccatum. Quod si videlicet culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam vigilanter exprimeret quod dives qui torquebatur apud inferos bysso et purpura indutus fuisset. Nemo quippe vestimenta pretiosa nisi ad inanem gloriam quaerit, videlicet ut honorabilior caeteris esse videatur. Nam quod pro sola inani gloria vestimentum pretiosius quaeratur, res ipsa testatur: nemo enim vult ibi pretiosis vestibus indui ubi non possit ab aliis videri. Quam culpam possumus melius etiam ex diverso colligere, quia si abjectio vilis indumenti virtus non esset, evangelista vigilanter de Joanne Baptista non diceret: Erat indutus pilis camelorum.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
