Latin
Book 2, Chapter 12
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.12
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, Jib. XXXIV, num, 25.) In Scriptura sacra, cum sol figura e ponitur, aliquando per eum persecutio designatur, sicut Veritas in Evangelio dicit quod nata sine radicibus semina. orto sole. aruerunt, quia videlicet verba vitae in corde terræ, norum hominum temporali momento virentia, superveniente persecutionis ardore, siccantur. Aliquando etiam per solem intelligentia, et acumen sapientium designatur, sicut per comparationem ad Salomonem dicitur; Sapiens ut sol permanet, stultus ut luna mutatur (Eccles. xxvu, 12).