# De Expositione Novi Testamenti 2.13

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 2, Chapter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.13

(In exposit. B, Job, lib. VII, num. 39; homil. 15, in Evang., n, 1.) Sunt plerique qui jam aliena non appetunt, et ab hujus mundi jurgis, inchoato quietis amore, dividuntur, erudiri in sacris eloquiis sitiunt, vacare supernis contemplationibus concupiscunt, nec tamen perfecta animi libertate curam rerum familiarium deserunt. Cui sæpe dum licite serviunt, etiam illicitis hujus mundi jurgiis implicantur, Cumque terrenas res studioso tenere desiderant, cordis requiem deserunt quam quærebant, Et cum substantia fugiens continua provisione protegitur, conceptus in animo divinae scientiæ sermo dissipatur, quia, juxta Veritatis sententiam, obortum semen spinæ opprimunt, cum verbum Dei a memoria importunæ terrenorum sollicitudines tollunt, Veritas quippe dicit: Sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. Divitiæ fallaces sunt quæ diu nobiscum permanere non possunt. Fallaces sunt quae nostrae mentis inopiam non expellunt. Solæ autem verae divitiæ sunt quæ nos divites virtutibus faciunt.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
