# De Expositione Novi Testamenti 2.14

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 2, Chapter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.14

(Homil. 17, in Ezech., a. 12.) Senarius numerus ideo perfectus esse dicitur, quia sexto dio perfecit omnia opera sua Deus. Quod vero peccatori legem dedit, quæ in decem praeceptis scripta eat. et sex decies a in sexagenarium surgunt, recto per sexaginta bonorum operum perfecto designatur, Quod etiam aperte Dominus in Evangelio designat, qui cum parabolam seminantes exponeret, dixit: Aliud cecidit in terram bonam, et dabat fructum ascendentem ft excrescentem, et afferebat unum tringita, unum sexaginta, et unum centum. Fructus enim terræ bonæ triginta affert, cum mens perfectionem fidei, quæ est in Trinitate, conceperit. Sexaginta affert, oum bonæ vitæ opera perfecta protulerit. Centum vero affert, cum ad æternæ vitæ contemplationem profeoerit, Sinistra enim nostra est vita præsens, dextera vero est vita ventura. Et recte per centenarium numerum æternae vitae contemplatio designatur, quia Qum post triginta ac sexaginta ad centensimum numerum pervenimus, idem centenarius numerus in dexteram transit. Fides et operatio adhuc in sinistra est, quia hio adhuc positi, et credimus quod non videmus, at operamur. ut videamus. Cum vero se animus in contemplationem æternæ vitæ suspenderit, quasi ad dextram manum computus pervenit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
