Latin
Book 2, Chapter 15
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.15
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 14, in Exech,, n. 2.) Sciendum quia oculi et aures corporis adsunt etiam carualibus, eisque sunt in usu rerum quæ corporaliter videntur: oculi vero et ores cordis solummodo spiritualium sunt, qui invisibilia per intellectum vident, et laudem Dei sine sono audiunt. Has omnipotens Deus aures quaerebat, cum diceret: Qui habet aures audiendi, audiat. Quis namque in illo populo tunc esse poterat qui aures corporis non haberet? sed dum dicitur: Qui habet aures audiendi, audiat, aperte monstratur quod illasaures quaereret quas omnes habere non poterant.