# De Expositione Novi Testamenti 2.17

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 2, Chapter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.17

(In exposit. B. Job, lib. xix, num. 3.) Ipse quippe est granum sinapis, qui in hurti sepultura plantatu arbor magna surrexit. Granum namque fuit cum moreretur, arbor cum resurgeret; granum per humilitatem carnis, arbor per potentiam majestatis, granum, quia vidimus eum, et non erat aspectus (Isa. LIII, 2); arbor, quia speciosus forma præ filiis hominum (Psal.xLIV, 3). Hujus arboris rami sancti sunt prædicatores. Et videamus quam late tendantur. Quid enim de eis dicitur: In omnem terram exivit sonus eorum, etinfines orbis terræ verba eorum (Psal. XVin, 5)? In istis ramis volucres requiescunt, quia sanctae animae, quae quibusdam virtutum pennis a terrena cogitatione se sublevant, in eorum dictis et consolationibus ab hujus vitae fatigatione respirant.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
