# De Expositione Novi Testamenti 2.2

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 2, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.2

(In exposit. B. Job lib. xxxi, num. 45.) Locustarum nomine aliquando Judaicus populus, aliquando conversa gentilitas, aliquando adulantium lingua, aliquando vero per comparationem resurrectio dominica vel praedicatorum vita designatur. Quod autem Judæorum populum locustae exprimant vita Joannis signat, de quo scriptum est: Quia locustas et mel silvestre edebat. Joannes quippe eum quem prophetiae auctoritate pronuntiat etiam specieciborum clamat. In semetipso enim designavit Dominum quem praevenit. Qui nimirum in redemptionem nostram veniens, quia infructuosae gentilitatis dulcedinem sumpsit, mel silvestre edit. Quia vero Judaeorum plebem in suo corpore ex parte convertit, in cibo locustas accepit. Ipsos namque locustae significant, subitos saltus dantes, sed protinus ad terram cadentes. Saltus enim dabant, cum pæcepta Domini se implere promitterent; sed citius ad terram cadebant, cum per prava opera haec se audisse denegarent. Videamus in eis quasi quemdam locusticum saltum: Omnia verba quæ locustus est Dominus, et audiemus et faciemus (Exod. XXIX, 3). Videamus autem quomodo citius ad terram ruant: Utinam mortui essemus in Ægypto, et non in hac vasta solitudine. Utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam (Num. XIV, 3). Locustae ergo erant, quia habebant saltum per vocem et casura per actionem.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
