# De Expositione Novi Testamenti 2.21-2

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 2, Chapter 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.21-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.21-2

(Epist. 64, I. xi, in Resp. ad interrogat. et in exposit. B. Job, lib. XIII, n. 41, et 1. III, n. 11. In Ezech. I. II, hom. 3, n. 21.) Cum cognata misceri prohibitum est, quia per conjunctionem priorem caro fratris fuerit facta. Pro qua re etiam Joannes Baptista capite truncatus est, et sancto martyrio coronatus. Cui non est dictum ut Christum negaret, et tamen pro confessione occisus est, sed quia idem Dominus noster Jesus Christus dixerat: Ego sum I critas (Joan, XIV, 6), quia pro veritate Joannes occisus est, videlicet et pro Christo sanguinem fudit. Quis autem non obstupescat quod prævalere perversi contra bonorum innocentiam permittuntur? cum Herodias apud temulentum regem saltatu filiæ obtinet ut caput amici Sponsi, prophete et plus quam prophetae ante ora convivantium in disco deferatur. Non enim sine gravissima admiratione perpendo quod me prophetipe spiritu intra matris uterum impletus, atque ut ita dixerim, priusquam nasceretur renatus, ille amicus sponsi, ille quo inter natos mulierum nemo major suerexit, ille sic propheta ut plus esset etiam quam propheta, ab iniquis in carcerem mittitur, et pro puelle saltatu capite truncatur, et vir tantæ sanctitatis pro risu turpium moritur. Nunquidnam credimus quid fuisse quod in ejus vita illa sic despecta mors tergeret? Sed quando ille vel in cibo peccavit, qui locustas solummodo et silvestre mel edit? Quid Deo vel de qualitate sui tegminis deliquit qui camelorum pilis corpus operuit? Quid de conversatione sua effendere potuit qui de eremo non recessit? Quis iilum loquacitatis reatus polluat qui disjunctus longe ab hominibus fuit? Quando illum vel silentii culpa attigit qui ad se venientes tam vehementer increpavit, dicens: Genimina viperarum, quis vobis demonstravit (ugere ab ira ventura (Matth. m, 7)? Quid est quod Dei voce Joannes laudatur, et tamen pro temulentæ verbis in saltationis præmium moritur? Quid est quod omnipotens Deus sic vehementer in hoc sæculo despicit quos sic sublimiter ante saecula elegit, nisi hoc quod pietati fidelium patet, quoniam idcirco sic eos premit in intimis, quia videt quomodo remuneret in summis, et foris usque ad despecta dejicit, quia intus usque ad incomprehensibilia perducit? Hinc ergo unusquisque colligat quid illic sint passuri quosreprobat, si hic cruciat quos amat; aut quomodo ferientur qui in judicio arguendi sunt, si sic eorum vita premitur qui ipso judice teste laudantur. Si igitur errantibus hujus mundi potentibus, fratres charissimi, libere loqui decernimus, Joannis auctoritas ad animum reducatur, qui, nequitiam Herodis reprehendens, pro verbi rectitudine occidi non timuit. Et quia Christus est veritas, ipse ideo pro Cbristo, quia pro veritate, animam posui.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
