# De Expositione Novi Testamenti 2.26

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 2, Chapter 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.26

(Homil. 10, inEzech., n. 20.) Audimus verba Dei si facimus, et tunc ea proximis recte loquimur, cum prius ipsi fecerimus. Quod bene Marcus evangelista confirmat, cum factum Domini miraculum barrat, dicens: Adducunt autem surdum et mutum,et deprecabantur eum, ut imponrret illi manum. Cujus ordinem curationis insinuat, dicens: Misit digitos suos in auriculas ejus, et exspuens tetigit linguam ejus, et suspiciens in cælum ingemuit, et ait illi: Effeta, quod est, adaperire. Et statim apertæ sunt aures ejus, etsolutum est vinculum linguæ ejus,et loquebaturrecte. Quid est enim quod Creator omnium Deus, cum surdum et mutum sanare voluisset, in aures illus suos digitos misit, et exspuens linguam ejus tetigit? Quid per digitos Redemptoris, nisi dona sancti Spiritus designantur? Unde cum in loco alio ejecisset dæmonium, dixit: Si in digito Dei ejicio dæmona, profecto pervenit in vos regnum Dei (Luc. XI, 20). Qua de re per evangelistam aliud dixisse describitur: Si ego in spiritu Dei ejicio damones, profecto pervenit in vos regnum Dei (Matth. XII, 28). Ex quo utroque loco colligitur quia digitus spiritus vocatur. Digitos igitur in auriculas mittere est per dona sancti Spiritus mentem surdi ad obediendum aperire. Quid est vero quod exspuens linguam ejua tetigit? Saliva nobis est ex ore redemptoris accepta sapientia a eloquio divino, saliva quippe ex capite defluit in ore. Ha ergo sapientia quæ ipse est, dum lingua nostra tangitur, mox ad praedicationis verba formatur. Qui suspiciens in coelum ingemuit, non quod ipse necessarium gemitum haberet qui dabat quod postulabat, sed nos ad eum gemere qui coelo præsidet docuit, ut ores nostræ per dona sancti Spiritus aperiri, et lingua persalivam oris, id'est per scientiam divinæ locutionis, solvi debeat ad verba praedicationis. Cui mox Effeta, id est adaperire, dicitu; et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus. Quae in re notandum est quia propter clausas aures dictum est, adaperire; sed cui aures cordis ad obedientium apertae fuerint, ex subsequenti proculdubio etiam linguae eius vinculum solvetur, ut bona quæ fecerit ipscetiam facienda aliis loquatur; ubi et bene additur: tt loquebatur recte, Ille enim recte loquitur qui prius obe. diendo fecerit quae loquendo admonet esse facienda.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
