# De Expositione Novi Testamenti 2.27

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 2, Chapter 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.27

(Homil. 21, in Ezech., n. ii, 22.) Oportet ut praedicatores in peccato positis prædicent, et cum jam coeperint peccata relinquere et ad innocentiam festinare, necesse est ut ega eos in ore doctoris incrementa prædicationis excrescant, et quibusdam doctrinae suae verbis tanto vehementius insistat, quanto eos gravius cecidisse considerat. Libet inter hæc ad medium Evangelii verba deducere, cujus sacra historia per hoc quod factum miraculum narrat mina quæ quotidie aguntur denuntiat. Nam cum fessi et jejuni ad Dominum populi convenissent, discipulis Dominus dicit: Misereor super turbam, quia ecee jam triduoiuttinent me, nec habent quod manducent: et si dimisero eos jejunosindomum suam, deficicnt in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. Turba uominum triduo sustinet, quando multitudo fidelium peccata quae perpetravit per poenitentiam declinans, ad Dominum se in opere, in locutione et cogitatione convertit. Quos demittere jejunos in domum suam Dominas non vult, ne deficiant in via, quia videlicet conversi peccatores in præsentis vitae via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinae suae pabulo dimittantur. Ne ergo lassentur in hujus peregrinationis itinere, pascendi sunt a doctoribus sacra admonitione. Sicat alibi de esurientibus plebibus apostolis praecepit dicens: Date illis vos manducare. Et rursum: Nolo dimittere eos jejunos, ne deficiant in via. Ax si diceret: In praediCatione vestra verbum consolationis accipiant, ne a veritatis pabulo jejuni remanentes, in hujus vitæ labore succumbant. Valde autem pensauda eat pia sententia quae processit ex ore Vetitatis, qua dicitur: Quidam enim de longe venerunt. Est aliquis qui nil fraudis et nil carnalia corruptionis expertus, ad omnipotentis Dei servitium fusunavit. late de longinquo non veuit, quia per incorruptionem et innocentiam proximus fuit. Alius nulla impudici-* tia nullis flagitiis inquinatus, solum autem conjugium expertus, ad ministerium apiritnale conversua est. Neque iste venit de longinquo, quia usus conjunctione concessa, per illicita non erravit. Alii vero post carnis flagitia, alii poat falsa testimonia, alii post facta furta, alii post illatas violentias, alii post perpetrata bomicidia ad pænitentiam redeunt, et ad omnipotentis Dei servitium convertuntur: hi videlicet ad Deum de łonginquo veniunt. Odanto etenim quisque pius in pravo opere erravit, tanto ab omnipotente Domino longius recessit. Nam et prodigus filius qui patrem deseruit, abiit in regionem longinquam in qua porcos pavit, quia vitia nutrivit. Dentur igitur alimenta eis etiam qui de longinquo veniunt, quia conversis peecatoribus doctrinae sanctæ cibi præbendi sunt, ut in Deum vires reparent, quas in flagitiis amiserunt; quia saepe a doctoribus tanto necesse est ut largioribus cibis doctrinae satientur, quanto fessi majonbus vitiis venerant.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
