# De Expositione Novi Testamenti 2.3

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 2, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.3

(Homil. 2, in Ezech. n. 5; homil. 30, in Evang., n. 5 et 6.) Tricesimo aetatis saae anno Dominus ad fluvium Jordanis venit; ibique cœli sunt aperti, quia Spiritus in columba descendit. Idcirco autem Spiritus sanctus in columba monstrari voluit, quia omnes quos repleverit simplices puritate et mansuetudinis lenitate tranquillos facit. Ideo etiam in Redemptore nostro, Mediatore Dei et hominum, per columbam apparuit, quoniam unigenitus filius judex est generis humani. Sed quis ejus justitiam ferret, si, priusquam nos per mansuetudinem colligeret, culpas nostras per zelum rectitudinis examinare voluisset? Homo ergo pro hominibus factus, mitem se hominibus praebuit, judex noster severitatem suam temperavit. Noluit peccatores ferire, sed colligere; prius voluit mansuete corrigere, ut haberet quos postmodum in judicio salvaret. In columba ergo super eum apparere Spiritus debuit, qui non veniebat ut peccata jam per zelum percuteret, sed adhuc per mansuetudinem parcendo toleraret. In cunctis fidelibus Spiritus sanctus venit, sed in solo Jesu singulariter permanet, quia Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, in cunctis eum et semper et continue praesentenl habet, quoniam idem Spiritus ex illo per substantiam profertur. In illo igitur manet qui solus et omnia et semper potest, et ejus humanitatem nunquam deserit ex cujus divinitate procedit, a quo per naturam nunquam recedit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
