# De Expositione Novi Testamenti 2.35

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 2, Chapter 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.35

(In exposit. B. Job, lib. x, num. 50.) Carnales homines illos quasi mortuos deputant quos nequaquam secum vivere carnaliter pensant, qui scilicet ea non habent quæ ipsi habent vel solummodo amant. Qui enim ab hujus mundi appetitu moritur, a terrenis profecto mentibus omnimodo exstinctus æstimatur. Quod bene nostri miraculum Redemptoris signat, cum ab immundo spiritu hominem liberat, de quo scriptum est: Clamans et multum discerpens9exiitab eo,et factus est sicut mortuus: ita ut multi dicerent, quia mortuus est. Jesus autem tenens manum ejus, elevavit eum,et surrexit. Velut mortuus quippe ostenditur qui a maligni spiritus potestate liberatur, quia quisquis jam terrena desideria subegit, vitam in se carnalis conversationis exstinguit, et mundo mortuus apparet, quia possessore pravo qui per immunda desideria se agitabat caret. Quem multi morLuum dicunt, quia qui spiritualiter vivere nesciunt, eum qui carnalia bona non sequitur exstinctum funditus arbitrantur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
