# De Expositione Novi Testamenti 2.37

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 2, Chapter 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.37

(In exposit. B. Job, lib. vi, num. 57.) Quid per molam asinariam nisi actio terrena signatur? Quae dum colla mentis per stulta desideria constringit, hanc in laboris circuitum mittit. Quid vero per mare nisi praesens saeculum figuratur? Sunt itaque nonnulli qui dum terrenas actiones deserunt, ei ad contemplationis studium, humilitate postposita, ultra vires intelligentiæ surgunt, non solum se in errorem dejiciunt, sed infirmos quosque a gremio unitatis dividunt. Qui igitur unum de minimis scandalizat, melius illi fuerat alligata collo mola asinaria in mare projici, quia nimirum perversæ menti expedibilius esse potuisset, ut, occupata mundo, terrena negotia agere et, quam per contemplationis studia ad multorum perniciem vacaret. Sunt enim nonnulli inquieti spiritus qui, dum plus exquirunt contemplando quam capiunt, usque ad perversa dogmata erumpunt; et dum Veritatis discipuli esse humiliter negligunt, magistri errorum fiunt.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
