Latin
Book 2, Chapter 39
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.39
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 37, in Evang. ,n. 6.) Dominus per alium evangelistam dicit: Quis ex vobis volens turrim ædificare, non prius computat sumptus, qui necessarii sunt (Luc. xiv, 20)? Ecce juxta Veritatis vocem qui turri aedificat, prius ædificii sumptus parat. Si igitur, fratres, humilitatis turrim construere cupimus, prius nos ad adversa hujus saeculi praeparare debemus. Hoc enim inter terrenum et coeleste aedificium distat, quod terrenum aedificium expensas colligendo construilur, coeleste vero aedificium expensas dispergendo. Ad illud sumptus facimus, si non habita colligamus, ad istud sumptus facimus, si habita relinquamus. Istos sumptus ille dives habere non potuit, qui possessiones multas possidens, magistrum requisivit, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo? Qui cum praeceptum audisset omnia relinquendi, tristis abscessit, et inde angustatus est in mente, unde foris latior fuit in possessione. Quia enim in hac vita amabat sumptus celsitudinis, tendendo ad aeternam patriam, habere noluit sumptus humilitatis.