Latin
Book 2, Chapter 41
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.41
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. IV, præfat. cap. 3; Regul. pastor. a part. ,cap. 20.) Rarum valde est ut qui aurum possident ad requiem tendant, dum per semetipsam Veritasdicit: Difficile qui pecunias habent, intrabunt in regnum cælorum. Nam qui hic multiplicandis divitiis inhiant. quae a lerius vitae gaudia sperant? Quod tamen ut Redemptor noster va de rarum et ex solo divino miraculo evenire posse monstraret: Hoc, inquit, apud homines impossibile est, apud Deumautem omnia possibilia sunt. Divites igituravari cum vel plura amblunt vel obtinere cuncta quæ ambierint possunt, audiant quod scriptum est: Quid prodest homini si totum mundum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur (Matth. xvi, 20)? Ac si aperte Veritas dicat: Quid prodest homini si totum quod extra est congregat, si hoc solum quod ipse est damnat.