# De Expositione Novi Testamenti 2.41

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 2, Chapter 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.41

(In exposit. B. Job, lib. IV, præfat. cap. 3; Regul. pastor. a part., cap. 20.) Rarum valde est ut qui aurum possident ad requiem tendant, dum per semetipsam Veritasdicit: Difficile qui pecunias habent, intrabunt in regnum cælorum. Nam qui hic multiplicandis divitiis inhiant. quae a lerius vitae gaudia sperant? Quod tamen ut Redemptor noster va de rarum et ex solo divino miraculo evenire posse monstraret: Hoc, inquit, apud homines impossibile est, apud Deumautem omnia possibilia sunt. Divites igituravari cum vel plura amblunt vel obtinere cuncta quæ ambierint possunt, audiant quod scriptum est: Quid prodest homini si totum mundum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur (Matth. xvi, 20)? Ac si aperte Veritas dicat: Quid prodest homini si totum quod extra est congregat, si hoc solum quod ipse est damnat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
