Latin
Book 2, Chapter 43
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.43
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XVII, num. 9; homil. 27, in Evang. ,num. ; homil. 35, in Evang. ,num. 7.) Filii Zebedaei Jacobus et Joannes, interveniente matre, locum celsitudinis et gloriæ a Domino quærebant, sed ejusdem gloriae iter ignorabant. Confessionis quippe illius celsitudinem a dextris sinistrisque quærebant, sed quanta ad hanc esset itineris angustia minime videbant. Ad viam ergo per quam ad celsitudinem venirent a Domino tumentia illorum corda revocantur, et eorum mox oculis imitandus calix passionis obj icitur; ut videlicet si ad sublimitatis gaudia tenderent, prius viam humilitatis invenirent. Dixit ergo eis Jesus: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Ac si dicatur eis: Jam vos locus delectat celsitudinis, sed prius vos via exerceat laboris, per calicem enim pertingitur ad majestatem. Si mens vestra appetit quod demulcet, prius bibite quod dolet; sic per amarum peculum confessionis, pervenitur ad gaudium salutis. Et quoniam duo sunt martyrii genera, unum in occulto opere, aliud in publico, testatur ipse Dominus qui cum requisisset, dicens: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? et illi dixissent: Possumus; illico subsecutus est,dicens: Calicem quidem meum bibetis. Quid enim per calicem nisi dolorem passionis accipimus? De quo alio loco: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39). Zebedæi autem filii, id est Jacobus et Joannes, non uterque per martyrium occubuit, et tamen quod uterque calicem hiberetaudivit. Joannes namque per martyrium nequaquam vitam finivit, sed tamen martyr exstitit, quia pessionem, quam non suscepit in corpore, servavit in mente. Mori quippe a persquente martyrium est in aperto opere, ferre vero contumelias, odientem diligere, martyrium est in occulta cogitatione. Et nos igitur, etiamsi nullo ferro percutientium trucidemur, martyres esse possumus, si patientiam veraciter in animo custodiamus.