# De Expositione Novi Testamenti 2.46.24-37

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 2.46.24 to 2.46.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.46.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.46.24

quia subditorum quidem culpas per pastores percutit, sed pastorum vilia per semetipsum ferit. Quamvis etiam subditorum vitia, quae a magistris modo vel dissimulantur judicari vel nequeunt, ejus proculdubio judicio reservantur. Igitur dum salva fides res agitur, virtutis est meritum si a discipulis quidquid prioris est damnabile modo toleratur. Debet tamen humiliter suggeri, si fortasse valeat quod displicetemendari. Sed curandum summopere est ne in superbiam transeat justitiae inordinata defensio, ne dum rectitudo incaute diligitur, ipsa magistra rectitudinis humilitas amittatur, ne eum sibi praeesse quisque despiciat quem fortasse contingit ut in aliqua actione reprehendat. Contra hunc tumorem superbiae subditorum mens ad custodiam humilitatis edomatur, si infirmitas propria incessanterattenditur. Nam vires nostras veraciter examinare negligimus; et quia de nobis fortiora credimus, idcirco eos qui nobis praelati sunt districte judicamus. Communis hæc mala sunt quae sepe a subditis in prælatos, saepe a prelati in subditos committuntur quia et omnes subditos hi quia praesunt minus quam ipsi sunt sapientes arbitrantur: et rursum qui subjecti auntrectorum auorum actionea judicant, et si ipsos regimen tenere contingeret, se posse agere melius putant. Unde plerumque fit ut et rectores minus prudenter ea quæ sunt agenda videant, quia eorum oculos ipsa nebula elationis obscurat, et nonnunquam isqui subjectus est hoc, cum prælatus fuerit, faciat quod dudum fieri subjectus arguebat; et pro eo quod illa qui judicaverat perpetrat, saltem quia judicavit erubescat. Igitur sicut prælatis curandum est ne eorum corda aestimatione singulari sapientiae locus superior extollat, ita subjectis providendum est ne sibi rectorum facta displiceant. Et quoniam rectores habent judioem summum, magna cautela subditorum est non temere vitam judicare regentium. Neque enim, sicut supra dixi, frustra per semetipsum Dominus aes nummulariorum ut, et cathedras vendentium columbas evertit, significans quia per magistros quidem vitam judicat plebium, aed per semetipsum facta examinat magistrorum.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
