Latin
Book 2, Chapter 48
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.48
Unproofread scanNot analysed yet
(Mixtim in expos. B. Job, lib. XIV, n. 27, et lib. XXXIII, a. 61, ac homil, 9, in Ezech. ,n. 8.) Cum electi conspexerint signa et miracula quae facient ministri et praedicatores Autichristi, quoddam dubietatis nubilium in corde patientur, et ex eorum prodigiis mendacibus caligo trepidationis ad mementum in eorum cordibus generabitur. Unde Veritatis ore per Evangelium dicitur: Surgent pseudochristi, et pseudoprophetæ, et dabunt signa magna et prodigin, ita ut in errorem inducantur. si fieri potest, etiam electi; quod videlicet Dei electi casuri non sunt, sed magnis terroribus trepidaturi, quoniam tanta tunc circa justos iniquitate effrenabuntur, ut etiam electorum corda non parvo terrore feriantur, Quia in re valde quaerendum est quomodo aut hi qui sunt electi possunt in errorem induci, aut cur si fieri potest quasi ex dubietate subditur, cum quid faciendum sit Dominus omnia præsciens praestolatur. Uoum enim ex duobus est, quia si electi sunt fieri non potest; si autem fieripotest, electi non sunt. Sed quia electorum corda et trepida cogitatione concutientur, et tamen eorum constancia non movebitur, una hac sententia Dominus utrumque complexus est, dicens: Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Quasi enim jam errare est in cogitatione titubare, sed protinus si fieri potest subjungitur, quia proculdubio fieri non potest ut in errore electi plene capiantur. Ista ergo dominici sermonis dubitatio ex electorum cordibus designatio tentationis fuit, quia qui electi sunt ad persistendum per signa prædicatorum Antichristi tentabuntur ad cadendum. Per hoc ergo quod dicitur si fieri potest hoc exprimitur quod elecii in corde tentabuntur. Nutant enim, sed noncadunt. Dicitur ergo si fieri potest quia trepidabunt, et tamen diountur electi quia non cadunt. Dubitatio ergo sermonis a Domino in electis exprimit trepidationem mentis, quos electos nominat, quia cernit quod in fide et bono opere persistunt.