# De Expositione Novi Testamenti 2.49

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 2, Chapter 49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.49

(ln exposit. B. Job, lib. xiv, n. 54 et 57.) Cum Judæorum plebs miracula nostri Redemptoriscerperet, hunc ex signis honorabat, dicens: Hic est Christus. Cum vero humanitatis ejus infirma conspiceret, eum Creatorem credere dedignabatur, dicens: Non, sed seducit turbas (Joan. VII, 12.) Sed quid mirum eum perpeti ista a plebibus, cum ipsi quoque qui legis doctores esse videbantur, qui eum verbis propheticis inearnandum esse perhibebant, et incarnatum viderunt, ab eo tamen, suadente perfidia, divisi, ea fide veritatis adversi sunt. Seribae itaque et legis doctores, qui exudire populos ad vitam consueverant, dum incarnatum Deum conspicerent, consiliis suis multos ab ejus fide diviserunt, quamvis prius ad credendum incarnationis ejus mysterium per prophetarum verba multos docuisse viderentur. Quos etiam nonsolum ad non credendum sed usque ad persequendum quoque Dominum turba populorum est secuta, et usque ad passionem illius sævitiæ facibus accensa. In qua videlicet passione discipulorum corda turbata sunt, et cum ad crucis aram ventura esset, eosque gravis ex persecutione Judæorum dmor invasisset. singuli fugerunt; mulieres vero que ad praeparanda subsidia corporis exterioribus Domino mysleriis servierant, adhaeserunt. Stetit quidem alipuandiu Petrus sed tamen post territus, negavit. Stetit etiam Joannes, cui ipso crucis tempore dictum est: Ecce mater tua(Joan. xix, 27); sed perseverareminime potuit, quia de ipso quoque scriptum est: Adolescens quidam sequebatur illum, amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum: at ille, rejecta sindone, nudus profugit ab eis. Qui etsi post, ut verba sui Redemptoris audiret, ad aram cracis rediit, prius tamen territus fugit. Mulieres aatem non solum non timuisse neque fugisse, sed etiam usque ad sepulcrum memorantur stetisse.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
