Latin
Book 2, Chapter 51
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.51
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 14, in Ezech. ,n. 6.) Omnia quæ Dominus incarnatus verbis docuit prius factis ostendit, sicut scriptum est: Quæ cœpit Jesus facere et docere (Act. I; Quia enim vocare nos ad coelestem patriam venit nimirum bona transitoria despiccre, et mala temporalia non timere docuit. Unde et opprobria despexit. injurias pertulit, mortem non timuit, crucis patibulum non refugit; et cum hunc voluissent rapere et regem constituere statim fugit. Quid nobis his exemplis aliud innuit, nisi ut debeamus hujus mundi et adversa non metuere, et prospera vitare? Quia plus plerumque ejus bona occupant animum quam mala perturbent. Ante passionem vero suam contumelias audivit, nec tamen contumelias reddidit; traditorem suum diu tacitus pertulit, eique salutanti dare osculum non recusavit: suscepit mortem crucis, ne mori timeremus; ostendit dietertia rest rrectionem, at nos resurgere posse crederemus. Post passionem quoque suam, de his qui se crucifixerant ad fidei gratiam vocavit, bonum pro iniquitate reddidit, et nos exemplo suo de omnibus instruxit,