# De Expositione Novi Testamenti 2.54

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 2, Chapter 54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.54

(Mixtim ex homil. 29, in Evang., n. i et 2, etlib. VI expoait. B. Job, n. 20 et 21) Ue Domini morte nomen ejus per universum mundum crevit, quia post rosurrectionem suam ad praedicandum Evangelium suum per omnem terram discipulos suos misit, dicens: Euntes in mundum universum, prædicate Evangeliumomni creaturæ. Omnis creaturae nomine horae signatur, quia in ipso vera spectes et magna communio universæ creaturae ostenditur. Omne namque quod est, aut est et non vivit, aut est et vivit, sed nequaquam sentit; aut est et vivit, et sentit, sed non intelligit et discernit; aut est et vivit, sentit, intelligit nec discernit. Sunt namque lapides, nec tamen vivunt; sunt arbusta, vivunt quidem nec tamen sentiunt: berbatum namque et arborum vita viri itas vocatur, siccut per Paulum de semmibus dicitur: Insipiens tu; quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur (/ Cor XV, 36); sicut bruta animalia vivunt et sentiunt, nec tamen intelligunt aut discernunt. Homo itaque quia habet commune esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, discernere cum angehs, recte nomine omnis creatura exprimitur, in quo juxta aliquid omnis creatura tenetur. Uude cum Veritas discipulis Evangelium omni creaturae praedicare præcipit, omnem creaturam solum hominem intelligi voluit, cui commune aliquid cum omnibus creavit. Sic itaque post resurrectionem, postquam discipulos suos ad praedicandum Evangelium misit, illi profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperantc, et sermonem contirmante, sequentibus signis; et postquam in omnem terram exivit, sonus eorum, et in fines, orbis terne verba eorum, de morte Domini nomen ejus per mundum crevit, ex qua hunc infidelis turba exstinxisse se credidit. Et quae gaudebat occisum, dolet morluum, quia hunc ad suam gloriam cognoscit perveni se per pœnam. Si igitur, fratres charissimi, nostri Redemptoris membra sumus, praesumamus in nobis resurrectionem fu. turam quam in capite nostro constat esse factam. Resurrectionis ejus gloriam tota mente diligamus, et pro ejus amore moriamur, in resurrectione autoris postri ministros ejus angelos concives nostros agnovimus. Ad horam ergo civium illam frequentem solemnitatem festinemus; his, cum necdum visione possumus, desiderio et menta jungamur: adjuvet omnipotens Deus ad vitam desiderium nostrum, qui pro nobis in mortem dedit unicum Filium suum eumdem Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
