# De Expositione Novi Testamenti 2.8

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 2, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.8

(In exposit. B. Job, lib. XXIII, num. 46; hom. 12, In Ezech., n. 11.) In Scriptura sacra lectus, sive grabatus, aliquando voluptas carnis, aliquando repausatio in bonis operibus, aliquando requies temporalis accipitur. Quid est enim quod in Evangelio sanato cuidam Dominus dicit::Surge,toile grabatum tuum, et vade in domum tuam, nisi quod per grabatum voluptas carnis designatur? Etjubetur utique ut hoc sanus portet ubi infirmus jacuerat, quia nimirum omnis qui adhuc vitiis delectatur, infirmus jacet in voluptatibus carnis. Sed sanatus hoc portat ubi jacuorat, quia, divino adjutorio ereptus, a vitiis ejusdem carnil contumelias postmodum tolerat in cujus prius desideriis requiescebat. Per grabatum Itaque, in. quo earnis est requies, ipsa earo designatur, per domum vero conscientia figuratur. Et quia eum mente mortui in vitiis jacemus, in carnis delectatione quiescimus, infirmi portamur in lecto. Cum vero sanati fuerimus mente, ut jam pulsantibus vitiis carnis resistamus, necesse est ut tentationum contumelias de nostra carne toleremus, Ægro itaque ad salutem reducto præcipitur: Tolle grabatum tuum, id eat porta lectum in quo portatus ea, quia necesse est ut sanatus quisque portet contumeliam carni, in qua prius jacebat ægrotus, Quid est ergo dicere; Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. nisi porta tentationes carnis, in quibus hactenus jacuisti, et revertere ad conscientiam tuam, ut videas quæ fecisti? Ac si diceret; Post exterius miraculum ad mentem tuam revertere, et qualem te intrinsecus Deo debeas exhibere perpende: et post peccatorum veniam, ne rursua quod justc feriatur admittas cave,

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
