Latin
Book 2, Chapter 9
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.9
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXXV, num. 15.) Septenarius numerus apud sapientes hujus sæculi quadam sua habetur ratione perfectus, quia ex primo pari et ex primo impari consummatur. Primus enim impar ternarius est primusque par quaternarius. ex quibus duobus septenarius constat, qui eisdem partibus suis multiplicatus in duodenarium surgit. Nam sive tres per quatuor, seu quatuor per tres ducimus, ad duodenarium pervenimus, Sed nos quia superno munere Veritatis prædicamenta percepimus, hæc fixa scientiæ altitudine despiciendo calcanus; hoc proculdubio inconcussa fide retinentes, quia quos Spiritus gratiæ septiformis repleverit, perficit, eisque non solum Trinitati notitiam, sed etiam virtutum quatuor, id est prudentiæ, temperantiæ, fortitudinis et justitiæ operationem praebet. Qui in ipsis quoque quos ingreditur, suis quodammodo partibus augetur, dum et per Trinitatis notitiam quatuor virtutum actio accipitur, et per actionem virtutum quatuor usque ad manifestam Trinitatis speciem pervenitur. Et apud nos ergo septenarius perfectus est, sed longe dissimiliter, quia pene et non inaniter in duodenarium surgit, dum et per fidem opera, et rursum per opera perficit fidem. Sancti quoque apostoli gratiæ septiformis spiritu implendi, duodecim sunt electi, quia in quatuor mundi partibus Trinitatem, quaa Deus est, innotescere mittebantur. Duodecim ergo electi sunt; et etiam ex ipsius numeri ratione causa claresceret quod per quatuor infima tria summa prædicarent.