Latin
Book 3, CAP. XCII.—Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42)
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3-12
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. XVIII in Job. num. 63, 64, 65.) Ad indignam mentem veniens Deus dignam sibi exhibet veniendo, et facit in ea mentum quod remuneret, qui hoc solum invenerat quod puniret. Libet inter hæc mentis cculosad illum latrenem reducere qui de fauce ascendit ci ucem, de cruce paradisum. Intueamur qualis ad patibulum venit, et a patibulo qualis abscessit. Venit reus fraterno sanguine, venit cruenlus, sed interna gratia est in cruce mutatus. Et ille qui mortem fratri Intulit, morientis Domini vitam praedicavit, dicens: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. In cruce clavi manus ejus pedesque ligaverant, nihilque in eo a poenis liberum nisi cor et lingua remanserant; inspirante Deo, totum illi obtulit, quod in be liberum invenit, ut juxta hoc quod scriptum est, corde crederet ad justitiam, ore confiteretur ad salutem (Rom. XII). In corde vero fidelium tres summopere manere virtutes testatur apostolus dicens: Nunc autem manent fides, spes, charitas (1 Cor. XIII, i3); quas cunctas subita repletus gratia, et accepit latro, et servavit in cruce. Fidem namque habuit qui regnatorum Dominum credidit, quem secum pariter morientem vidit. Spem habuit qui regni ejus aditurn postulavit dicens: memento mei cum veneris in regnum tuum. Charitatem quoque in morte sua vivaciter tenuit, qui fratrem et colatronem pro simili scelere monentem de iniquitate sua arguit, et ei vitam quam non cognoverat praedicavit, dicens: Neque tu times Deum, qui in eadem damnatione es. Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hicvero nihil mali gessit (Luc. XXIII, 40). Ille qui talis ad crucem venit ex culpa, ecce qualis a cruce recedit ex gratia. Confitebatur Dominum quem videbat secum humana infirmitate morientem, quando negabant apostoli eum quem miracula viderant divina virtute facientern. Sed hi qui salvari hominem propriis viribus astruunt, eamdem confessionem hominis ab ipsius esse virtute suspicantur. Quod si ita esset, in Dei laude Psalmista non diceret: Confessio et magnificentia opus ejus (Psal. CX, 3). Ab eo itaqueaccipimus recta conteri a quo nobis et magna datur operari.