# De Expositione Novi Testamenti 3-3

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 3, CAP. XXXII.- Nemo mittens mavum ad aratrum, etc. (Luc. IX, 62). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3-3

(Homil. 3, in Ezech., n. 16 et 17, 14, 3 et 4.) Electi Dei sic a terrenis actibus ad spiritualia pertranseunt, ut ad ea quæ reliqu erunt ulterius nullatenus reflectantur. Quo contra de reprobis dicitur. Quia corde reversi sunt in Ægyptum. Et per semetipsam Veritatis dicit: Nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei. Manum quippe in aratrum mittere est quasi per quendam compunctionis vomerem ad prolenendos fructus terram suae cordis aperire; sed retro post aratrum aspicit qui post exordia boni operis ad mala revertitur quae reliq uit. Quod electis Dei minime contigit, quia ad ea quae reliquerunt nullo jam appetitu respiciunt, et in aeternis quae appetunt suae mentis contemplatione semper intendunt. Unde et magnus ille prædicator dicebat, qui usque ad coeli tertii secreta penetraverat: Unum vero quæ quidem retro sunt oblitus, inea quæ sunt ante, extendens me, sequor ad palmam supernæ vocationis (Philip. III, 13, 14). Ante nos enim aeterna sunt, post nos temporalia, quia et illa pergentes invenimus, et ista recedentes quasi post dorsum relinquimus. Paulus igitur, in anteriora extentus, eorum quae retro suntoblitus fuerat, quia temporalia despiciens, sola quae sunt aeterna requirebat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
