# De Expositione Novi Testamenti 3-6

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 3, CAP. — LII.- Contendite intrare per angustam portam (Luc. XIII, 24). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3-6

(In exposit. B. Job, lib. xi, num. 68.) Mens humana cum ad meliora nititur, quasi contra fluminis ictum conatur. Cum vero ab intentione ascendendi resolvitur, sine labore ad ima ducitur. Quia enim in ascensu labor est, in descensu otium, intraturos per angustam portam Dominus ad monet, dicens: Contendite intrare per angustam portam. Quæ est autem angusta porta, nisi in hoc mundo vivere, sed de hujus mundi concupiscentia nil habere, aliena non appetere, propria non tenere, laudes mundi despicere, et pro Deo opprobria amare, gloriam mundi fugere, despectum sequi, adulantes despicere, despicientes honorare, mala nocentium ex corde dimittere, et erga eos dilectionis gratiam immobilem in corde retinere Dicturus itaque Dominus hujus angustæ portæ introitum, praemisit. Contendite, quia nisi mentis contentiu fuerit, unda mundi non vincitur, per quam anima semper ad ima revocatur. Mens enim mutabilitatis suæ pondere ad aliud semper impellitur quam est, et nisi in statu suo arcta custodiae disciplina teneatur, semper in deteriora delabitur; quia etiam semper stantem deseruit, statum quem habere poterat amisit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
