# De Expositione Novi Testamenti 3-9

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 3, CAP. LXIX.— Pater Abraham, miserere mei (Lac. XVI, 24). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3-9

In exposit. B. Job, lib. I, n. 11; Regul. pastor. part. III, cap. 10; in exposit. B. Job, lib. x VIII, n. 30.) Pene semper epulas sequitur loquacitas, cumque venter reficitur lingua disfrenatur. Nisi enim gulæ deditos immoderata loquacitas raperet, dives ille qui epulatus quotidie splendide dicitur, in lingua gravius non arderet, nec aquam peteret, dicens: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma. Quibus profecto verbis ostenditur quia epulando quotidie crebrius in linguapeccaverat, qui totus ardens refrigerari se præcipue in lingua requirebat. Prius quippe epulatus quotidie splendide dicitur; et post aquam petere in lingua memoratur: quia enim, ut diximus, inter epulas valde defluere loquacitas solet, ex pœna indicat culpam, cum eum quem epulalum splendide Veritas dixerat, in lingua plus ardere perhibebat. Hi qui chordarum harmoniam temperant, tanta hanc arte dispensant, ut plerumque cum una tangitur, longe alia ex multis interjacentibus posita chorda quatiatur. Cumque ista sonitum reddit, illa quae in eodem cantu temperata estaliis impercussis tremit. Sic ergo Scriptura sacra plerumque de virtutibus, sic de vitiis agit, ut dum loquendo aliud insinuat, tacendoaliud innotescat.Nihil enim contra divitem de loquacitate memoratur, sed dum poena in lingua dicitur, quae in convivio inter alias gravior fuerit, culpa monstratur. Videamusautem nunc inopiam divitis ardentis cujus tanta fuit abundantia epulantis. Ait enim: Pater Abraham,-mi- - serere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam: quia crucior in hac flamma. Quibus verbis nobis non hoc innotescitur quia illic in tanto ardore una tunc ad sufficientiam refrigerii aquae stilla requiratur, sed quod is qui de abundantia peccaverat illic aestuanti nimis cremetur inopia. Videmus enim in verbis divitis, ex subtilissimo Dei judicio, quam magna taliculpaepoena responderit. Agente namque inopia, illic usque ad minima peten ia compulsus est, qui hic agente tenacia usque ad neganda minima pervenit. Quid tribui subtilius, quid districtius potest? Guttam aquae petiit quimicas panis negavit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
