Latin
Book 3, Chapter 1
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.1
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXXV, num. 10.) Coram Domino saepe multorum vita displicet, quae etiam foris hominibus placet. Caute ergo nimis in laudem justorum conjugem. Zachariae et Elizabeth, ab evangelista dictum est: Erant jusli ambo ante Deum. Non enim secura laus est justos ante homines apparere; saepe enim humana sententia velut in Deo magnum quempiam approbat, sed hunc omnipotens Deus, qui quasi ex se approbatur, ignorat. Hinc est enim quod Psalmista vigilanter exorat, dicens; Dirige in conspectu tuo viam meam (Psal. v. 9), nimirum quia plerumque in conspectu hominum recta via creditur etiam quae a veritatis itinere depravatur.