Latin
Book 3, Chapter 11
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.11
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 10, inEvang. ,n. 1.) Quaerendum est quidnam sit quod Redemptore nato pastoribus in Judæa angelus apparuit, et ad adorandum hunc ab Oriente Magos non angelus, sed stella perduxit. Quia videlicet Judaeis tanquam ratione utentibus rationale animal, id est angelus praedicare debuit: gentiles vero, quia uti ratione nesciebant, ad cognoscendum Dominum non per vocem sed per signa perducuntur: quoniam illis prophetiae tanquam fidelibus, non infidelibus, et istis signa tanquam infidelibus, non fidelibus dicta sunt.