# De Expositione Novi Testamenti 3.12

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 3, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.12

(In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. Si, et lib. XXVII, n. 29, ac homil. 8, in Evang., n. 2.) Deus Pater omnipotens unicum Filium, quem sine tempore genuit, salvandis hominibus cum tempore ostendit; qui profecto Filius humanam naturam suscipiens, ad ima de sublimibus venit. Cujus incarnationis mysterium etiam electi angeli mirati sunt, qui eodem mysterio redempti non sunt: et cum redemptis in fine mundi hominibus largitatAm gratine supernae gloriticaverunt. Ipsi quippe ut nos ad laudem Conditoris accenderent, orto per carnem Domino clamaverunt: Gloria in excelsis Deo. Redemptoris ergo potentiam laudant et gloriticant, quia redemptioni nostrae voces suæ exsultationis accommodant; quia dum nos conspiciunt recipi, suum gaudent numerum impleri. Antequam igitur Redemptor noster per carnem nasceretur, discordiam cum angelis habuimus, a quorum claritate et munditia per pnmae culpae meritum et per quotidiana delicta longe distabamus. Quia enim peccando extranei eramus a Deo extraneos nos a suo consortio deputabantangeli cives Dei. Sed eorumdem spirituum ad nos Conditor venit seque hominem etiam sub ipsis exhibuit, sicut de illo Patri per Prophetam dicitur: Minuisti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6). Et quia internos eosdem spiritus discordantis vitae scandalum reperit, mira potentia, mirabiliori etiam pietate summa creans ima suscipiens, ima cum summis junxit. Hinc est igitur quod eodem rege nato, angelorum chori in ejus annuntiatione prodeunt, hymnum dicunt, et devicta pravæ vitæ discordia, nos quos dudum despexerant cives agnoscunt, consono ore praedicantes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Ac si aperte dicant: Quos a nobis malitia dijunxerat jam nunc in terra nata bonitas jungat. Is ergo qui propter no! minor angelis exstitit, aequales nos angelis virtute suæ minorationis fecit. Et quia cognovimus regem nostrum, recognoverunt nos angeli cives suos. Quia enim rex coli terram nostræ carnis assumpsit, Infirmitatem nostram illa jam angelica celSitudo non des icit, ad pacem nostram angeli redeunt, intentionem prioris discordiæ postponunt, et quos prius infirmos adjectosque despexerant jam sorios venerantur. Hinc est enim quod Loth et Josue angelosadorant. nec tamen adorare prohibentur; Joannes vero in Apocalypsi adorare angelum voluit, sed tamen hunc idem angelus ne se debeat adorare compescit, dicens: Videne feceris, conservus enim tuus sumet fratrum tuorum (Apoc. XXII, 9). Quid est quod ante Redemptoris adventum angeli ab hominibus adorantur et tacent, postmodum vero adorari refugiunt; nisi quod naturam nostram, quam prius despexcrant, postquam hanc super se assumptam conspiciunt, postratam sibi videre pertimescunt? Non enim jatn sub se velut infirmam contemnere ausi sunt, quam super se videlicet in coeli rege venerantur, nec habere dedignantur hominem socium qui super se adorant hominem Deum.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
