Latin
Book 3, Chapter 18
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.18
Unproofread scanNot analysed yet
(Regul. pastor. part. III, c. 21 )Noverint tenaces quod hanc primum Deo injuriam faciunt, quia danti sibi omnia nullam misericordiae hostiam reddunt. Hinc etenim Psalmista ait: Non dabit Deo placationem suam, nec pretium redemptionis animæ suæ (Psal. XLVIII, 8). Pretiuin namque redemptionis dare est opus bonum praevenienti nos gratiæ reddere. Hinc Joannes exclamat, dicens: Jam securis ad radicem arborum posita est. Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur, etin ignem mittetur. Qui ergo se innoxios quia aliena non rapiunt aestimant, ictum securis vicinae prævideant, et torporem improvidae securitatis amittant, ne cum ferre fructum boni operis negligunt, a praesenti vita funditus quasi ex viriditate radicis exsiccentur. Sollicite etiam tenaces attendant, quod ficulnea quae fructum DOD habuerit, contra hanc districtius agricola queritur, quod etiam terram occupavit. Terram quippe ficulnea sine fructu occupnt, quando mens tenacium hoc quod prodesse multis poterat inutiliter servat, Terram sine fructu ficulnea occupat, quando locum quem exercere alius per solem boni operis valuit stultus per desidiæ umbram premit. Hi autem tenaces nonnunquam dicere solent, cum concessis utimur, aliena non quaerimus, etsi digna misericordiæ retributione non agimus, nulla tamen perversa perpetramus. Quod idcirco sentiunt, quia videlicet aurem cordis a verbis cœlestibus claudunt. Neque enim dives III Evangelio (Luc. XVI), qui induebatur purpura #bysso, qui epulabatur quotidie splendide, aliena rapuisse, sed infructuose propriis usus fuisse perhibetur. Eumque post hanc vitam ulirix gehenna suscipit, non quia aliquid illicitum gessit, s<; d quia immoderato usu totum se licitis tradidit.