Latin
Book 3, Chapter 20
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.20
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 20, in Evang. . n. 4). Joannem Baptistam quia mira sanctitate præditum populus viderat, hunc esse Christum putabat. sicut per Evangelium dicitur; sÆstimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus, quem et requirebant, dicentes: Nunquid Christus es tu (Luc. III 15)? Sed nisi idem Joannes apud se humi. . lis existeret, repletus spiritu gratiæ non fuisset. qui ut hoc quod erat ostenderet ait: Venit fortior me post me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentie jus. Ecce cum pro mira operatione virtutum talis esset, ut Christus esse crederetur, bon solum Christum se non esse respondit, sed etiam corrigiam calceamenti ejus sol vere, id est incarnationis ejus mysterium perscrutari, ae non dignum esse perhibuit.