Latin
Book 3, Chapter 22
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.22
Unproofread scanNot analysed yet
(ln exposit. B. Job, lib. XVII, a, 36, 37.) Apostoli curaverunt summopere rudibus populis plana et capabilia, non summa atque ardua praedicare. Nam si scientiam sanotam, ut auriebant corde, ita ore funderent, immensitate ejus auditores suos opprimerent potius quam rigarent. Unde suos auditores distillatione verborum nutriens Paulus apostolus loquebatur, dicens. Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: tanquam parvulis in Christo lac vobis potumdedi, non escam (I Cor. III, 1, 2). Quis enim ferre potuisset, si raptus usque ad tertium coelum, raptus in paradisum, etiam arcana verba audiens quæ loqui homini non liceret, tam immensos supernae patriæ sinus aperiret f Aut cujus virtutem auditoris non opprimeret, si ea quæ intrinsecus haurire poterat, in quantum carnis lingua sufficeret, extrinsecus inundans aquæ hujus immensitas ema. nasset? Ut igitur auditores rudes non inundatione scientiæ, sed moderata prædicationis distillatione foveantur, prædicationem doctorum Deus temperat. ut auditorum infirmitas doctorum rore nutrita convalescat. Quod bene in Evangelio mystica descriptione narratur, dum dicitur: Ascendit Jesus in naviculam Petri et rogavit ue a terra reduceret pusillum:et ila sedens prædicabat turbis. Per navem Petri quid aliud quam commissa Petro Ecclesia designatur? De qua ut Dominus turbi! confluentibus praedicet, eam a terra paululum reduci jubet. Quam nec in altum duci, et tamen a terra præcipit removeri; profecto significans praedicatores suos rudibus deber e populis nec alta nimis de coelestibus nec tamen terrena praedicare.