Latin
Book 3, Chapter 29
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.29
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xix, num. 2.) Cuidam die viti superfa sapienti dicitur a Domino: Vulpes foveas habent, et volucres cœli nidos: Filius autemhominis non habet ubi caput suum reclinet. Vulpes valde fraudulenta sunt animalia quae in fossis vel specubus se abscondunt. Cumque apparuerint, nunquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currunt; volucres vero, ut novimus, alto volatu se in aera sublevant. Nomine vero vulpium dolosa et fraudulenta, nomine vero volucrum haec eadem superba designantur daemonia; ac si dicat: Fraudulenta et elata daemonia in corde vestro, id est in cogitatione superbiæ inveniunt habitationem suam: Filius autem hominis ubi caput suum reclinet non eaDe, id est humilitas mea requiem in superba mente vestra non invenit. Quasi in quodam volatu volucri uta prima se extullit quae per elatam cogitationem dixit: In cœlum conscendam, super astra caeli exaltabo solium meum: ascendam super altitudinem nubium, et similis ero Altissimo (Isa. xiv, 13). Ecce quam altan superbe volando petiit, quem etiam volatum et primis hominibus persuasit. Ipsi quippe volando quasi super se ire conati sunt, quando eis dictum est ut gustarent et essent sicut dii. Cumque similitudinem divinitatis appetierunt, immortalitatis mimera perdiderunt. Qui in terram moriendo non iissent, si super terram namiliter stare voluissent.