Latin
Book 3, Chapter 3
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.3
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 34,in Evang. ,n. 9.) Caelestis patriae spiritus tunc solum angeli vocantur, cum per eos aliqua nuntiantur. Graeca autem lingua angeli nuntii, archangeli summi nuntii vocantur. Hi enim qui minima nuntiant, ageli, qui vero summa annuntiant, vocantur archangeli. Hinc est quod ad Mariam Virginem non quilibet angelus, sed Gabriel archangelus mittitur. Ad hoc quippe mysterium summum angelum dignum venire fuerat, qui summum omnium nuntiabat Gabriel autem fortitudo Dei dicitur: ad Mariam ergo Gabriel mittitur qui Dei fortitudo nominatur. Illum quippe veniebat nuntiare qui ad debellandas aereas potestates humilis dignatus est apparere, de quo per Psalmistam dicitur: Tollite portas principes vestras, et elevamini portæ æternales, et introibit rex gloriæ. Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens: Dominus potens in prælio (Psal. XXIII, 9). Et rursum, Dominus virtutum ipse est gloriæ. Per Dei ergo fortitudinem nuntiandus erat, qui virtutum Dominus, et potens in praelio, ad debellandas aereas potestates veniebat.