# De Expositione Novi Testamenti 3.3

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 3, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.3

(Homil.34,in Evang., n. 9.) Caelestis patriae spiritus tunc solum angeli vocantur, cum per eos aliqua nuntiantur. Graeca autem lingua angeli nuntii, archangeli summi nuntii vocantur. Hi enim qui minima nuntiant, ageli, qui vero summa annuntiant, vocantur archangeli. Hinc est quod ad Mariam Virginem non quilibet angelus, sed Gabriel archangelus mittitur. Ad hoc quippe mysterium summum angelum dignum venire fuerat, qui summum omnium nuntiabat Gabriel autem fortitudo Dei dicitur: ad Mariam ergo Gabriel mittitur qui Dei fortitudo nominatur. Illum quippe veniebat nuntiare qui ad debellandas aereas potestates humilis dignatus est apparere, de quo per Psalmistam dicitur: Tollite portas principes vestras, et elevamini portæ æternales, et introibit rex gloriæ. Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens: Dominus potens in prælio (Psal. XXIII, 9). Et rursum, Dominus virtutum ipse est gloriæ. Per Dei ergo fortitudinem nuntiandus erat, qui virtutum Dominus, et potens in praelio, ad debellandas aereas potestates veniebat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
