# De Expositione Novi Testamenti 3.30

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 3, Chapter 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.30

(In exposit. B. Job, lib. IV, sparsim, a D. 49 ad num. 53.) Quatuor modis peccatum consummaturin opere. Prius namque latens culpa agitur, postmodum vero etiam ante oculos hominum sine confusione reatus aperitur dehinc et in consuetudinem ducitur, ad extremum quoque, vel falsae spei seductionibus, vel obstinatione miseræ desperationis enutritur. Cum autem culpa in usum venerit, ei jam animus, etiamsi appetat, debilius resistit, quia quot vicibus pravae frequentationis astringitur, quasi tot vinculis ad mentem ligatur. Unde tit ut cum enervis animus solvi non valet, ad quaedam sc solatia falsae consolationis inclinet, quatenus venturum judicem tantæ sibi misericordiae spondent, ut eos etiam quos arguendos invenerit petitus non occidat; cui rei hoc deterius accidit quod ei multorum similium lingua consentit, cum etiam male gesta laudibus exaggerant, sicut per Psalmistam dicitur: Quoniam laudatur peecator in desideriis animæ suæ: et cum iniqua egerit iniquus, benedicitur (Psal. IX, 24). Dnde fit ut incessanter crescat culpa favoribus nutrita. Curari vero vulnus negligitur quod dignum praemio laudis videtur. Unde et per Salomonem dicitur: Fili mi, i te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis (Prov.). I, 10). Peccatores etenim lactant, cum vel perpetranda mala blandimentis inferunt, vel perpetrata favoribus extollunt. Sciendum quoque est quod illi tres modi peccantium juxta sui descensus ordinem facilius corriguntur; quartus vero iste ditficilius emendatur. Unde et Redemptor noster puellam in domo, juvenem extra portam, in sepulcro vero Lazarum suscitavit. Adhuc quippe mortuus in domo jacet qui in peccato latet. Jam quasi extra portam educitur cujas iniquitas usque ad inverecundiam publicæ perpetrationis aperitur. Sepulturæ vero aggere premitur qui in perpetratione nequitiae etiam usu consuetudinis pressus gravatur. Sed hos ad vitam miseratus revocat, quia plerumque divina ffratia non solum in occultis sed etiam in apertis iniquitatibus mortuos etmolepravae consuetudinis pressos lumine sui respectus illustrat. Quartum vero mortuum, nuntiante discipulo, Redemptor noster agnoscit, nec tamen suscitat, quia valde difficile est ut is quem post usum malae consuetudinis etiam adulantium linguae excipiunt a mentis suae morte revocetur, de quo bene dicitur: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos. Mortui enim sepeliunt mortuos, cum peccatores peccatorum favoribus premunt. Quid enim est aliud peccare quam occumbere, et sepelire quam abscondere? sed qui peccantem laudibus prosequuntur, exstinctum sub verborum suorum aggereabscondunt. Erat autem et Lazarus mortuus, sed tamen non a mortuis sepultus. Fideles quippe illum mulieres obruerant quae et ejus mortem vivificatori nantia. bant. Unde et protinu ad lucem rediit, quia cum in peccato animus moritur, citius ad vitam reducitur, si super hunc sollicitæ cogitationes vivunt. Aliquando, sicut superieur dictum est, nequaquam falsa spes divinae misericordiae mentem peccatoris intercipit, sed hanc pro peccatis quae fecit factorem suum inordinate formidantem deterior desperalio configit, et omnem spem veniæ ne redeat ad correctionem funditus interimit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
