Latin
Book 3, Chapter 31
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.31
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xix, num. 42.) Sciendum est, quia aliquando in actionibus nostris minora bona praetermittenda sunt pro utilitate majorum. Nam quis ignoret boni operis esse mortuum sepelire? Et tamen cuidam qui ad sepeliendum patrem dimitti se poposcerat a Domino dictum est: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade, etannuntia regnum Dei. Postponendum namque erat obsequium hujus ministerfi officio praedicationis, quia illo carne mortuos in terram conderet, isto autem anima mortuos ad vitam resuscitaret.