# De Expositione Novi Testamenti 3.35

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 3, Chapter 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.35

(Lib. i!, in Ezech., hom.7, n. 17; in exposit. B. Job, lib. XXIII. n. 13.) A privato gaudio Veritas ad commune discipulos revocat, cum eos de praedicatione redeuntes, et de subjectione dæmonum laetantes, admonet, dicens: Nolite gaudere super hoc, sed potius gaudete et exsultate quia nomina vestra sunt scripta in cœlo. Non enim omnes electi dæmonia ejiciunt, sed tamen electorum omnium nomina cœlo tenentur ascripta. Admonentur ergo discipuli privatam lætitiam deponere, de communi autem et perpetua felicitate gaudere. In hac itaque arrogantiae quarta speciecrebro humanus animus habitur,ut id quod habet habere se singulariter glorietur. In qua tamen diabolicae similitudini vicinius appropinquat, quia quisquis bonum se habere singulariter gaudet, quisquis videri sublimior caeteris quaerit, illum videlicet imilatur qui despecto bono societatis angelorum, sedem suam ad Aquilonem ponens, et Altissimi similitudinem superbe appetens, per iniquum desiderium quasi ad quoddarn culmen conatus est singularitatis erumpere.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
