# De Expositione Novi Testamenti 3.4

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 3, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.4

(In exposit. B. Job. lib. XVIII, num. 33.) Obumbratio in sacro eloquio aliquando incarnatio Domini ponitur, vel mentis refrigerium a fervore carnalium cogitationum, quod servata veritate historiae sermo testatur angelicus, qui ad Mariam dicit: Spiritu sanctu superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Per obumbrationis vocabulum incamandi Dei utraque natura signatur: umbra enim a lumine et corpore formatur. Dominus autem per divinitatem lumen est, qui mediante anima in virginis utero fieri dignatus est per humanitatem corpus. Quia ergo lumen incorporeum in ejus utero erat corporandum ei quae incorporeum concepit ad corpus dicitur: Virtus Altissimi obumbrabit tibi, id est, corpus in te humanitatis accipiet incorporeum lumen divinitatis; ex qua videlicet obumbratione omne in te refrigerium accipies mentis.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
