# De Expositione Novi Testamenti 3.40

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 3, Chapter 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.40

(In exposit. B. Job, lib. xxx, num. 77.) Omnes electi Dei gratiam prædicationis habent pro magno, corporum autem utilitatem pro minimo. Hine Dominus ait in Evangelio: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum. In modio namque commodum temporale, in lucerna voro lux prædicationis accipitur. Lucernam ergo ponere sub modio est propter temporale commodum gratiam praedicationis absconderp, quod nemo utique eiectorum facit. Et bene illic subditur: Sed super candelabrum. In candelabro enim status corporis designatur, cui lucerna superponitur dum eidem corpori cura prædicationis antefertur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
