Latin
Book 3, Chapter 43
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.43
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lit. xv, num. 26.) Omnis avarus prius anhelat per avaritiam concupita congregare, et postquam quati in quodam ventre avaritiæ multa congesserit. satialus arctatur; quia dum anxiatur qualiter acquisita custodiat, ipsa Cum sua satietas angustat. Divitis enim cujusdam uberes fructus ager attulerat, sed quia ubi eos tantos reponeret non habebat, dixit: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus eos? Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora ædificabo. Qui igitur ex abundantia coangustatus dicebat: Quid, faciam? quasi multo cibo pressus æstuabat. Pensemus quot votis appetiit ut uberes fructus agerillius afferret. Ecce autem vota completa sunt, quia fructus uberesager attulit; sed quoniamad recondendum loca non sufficiunt, multiplicatus dives quid faciat ignorat. anguatia ex satietate nata I de ubertate agri augustatur animus avari. Dicens namque: quid faciam? profecto indicat quia votorum suorum affectibus pressus, sub quodam rerum faste laborabat. Mentem igitur avan divitis, quæ prius ex abundantia requiem quaesierat, post ad custodiam sollicitudo gravius fatigat.