# De Expositione Novi Testamenti 3.44

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 3, Chapter 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.44

(In exposit. B. Job, lib. XIV, num. 19 lib. XXVIII, num. 4.) Sæpe videmus quosdam divites qui et opes et gloriam habere sine culpa potuissent, si haec habere cum humilitate voluissent; sed extolluntur rebus, inflantur honoribus, dedignantur caeteros, omnemque vitae suae fiduciam in ipsa abundantia rerum ponunt. Unde et quidam dives dicebat: Anima, habes multa bona reposita in annos plurimos; requiesce, comede bibe, epulare Ecce hic in rebus dubiis spem tixerat, et in rebus labentibus spei suæ fiduciam posuerat et soli averat. De Creatore autem desperasse fLerat spem in creatura posuisse. Stante enim Deo in perpetuum, omnia transeunt. Quid ergo nisi ab stante fugereest transeuntibus rebus inhærere? Quisquis igitur defluere devitat, superest ut quod defluit fugiat, ne per hoc quod amat in hoc cogatur venire quod vitat. Qui enim rebus labentibus inhæret, illo videlicet trahiturquo tendit quod tenet. Prius itaque curandum est ne quisque temporalia diligat, ac deinde ne in eisdem temporalibus, quae non ad delectationem sibi sed ad usum retinet, ftduciam ponat, quoniam conjunctus decurrentibus statum suum mot animus perdit: nam vitae præsentis fluctus trahit quem levat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
