# De Expositione Novi Testamenti 3.45

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 3, Chapter 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.45

(In exposit. B. Job, lib. xxv, num. 3.) Quamlibet sero de hac vita tollantur iniqui, subito et repente tuiluntur, quia finem suum cogitando prævidere nesciunt. Subitum enim est quod ante cogitari non potuit. Subito dives ille stultus raptus est, qui horrea quæ praeparabat deseruit, et inferni locum quem non praevidebat, iuvenit. Eadem enim nocte sublatus est qui in rerum sibi abundantia multa tempora fuerat praestolatus, ut scilicet qui in longum sibi subsidia colligendo prospiceret subsequentem diem vel unum minime videret. Ad aliud exercebat animam per cogitationem, sed ad aliud emisit per sententiam; aliud dum viveret contemplatus est, aliud dum moreretur expertus; reliquit enim diu tractata temporalia, et inopinata invenit aeterna. Unde ei propter hanc ignorantiam caecitatis suae bene per divinam sententiam increpando dicitur: Stulte, hac nocte onimam tuam repetunt a te. In nocte quippe ablata est quæ in obscuritate cordis esi amissa. In nocte ablata est quae considerationis lucem habere noluit, ut quod poterat pati praevideret. Unde bene discipulis futura cogitantibus Paulus apostolus dicit: Vos autem, fratres, non estis in tenebris; ut vos die: illa tanquam fur comprehendat (1 Thess. v, 4). Dies enim exitus tanquam fur in nocte comprehendit, quando stultorum animas futura non prævidentes ejicit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
