Latin
Book 3, Chapter 5
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.5
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xvin, num. 84. 85.) Nullus sanctorum, quibuslibet virtutibus plenus existat, aequari potest ei de quo beatae Mariae ab angelo dietum est: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Nos quippe, etsi sancti efficimur, non tamen sancti nascimur, quia ipsa naturae corruptibilis conditione constringimur, ut cum Propheta dicamus: Ecce enimin iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Ille autem veraciter solus sanctus natus est qui ut ipsam conditionem naturæ corruptibilis vinceret, ex commixtione carnalis coputae conceptus non est. Huic se quidam hæresiarches aequare volui, eum dixit: Non invideo Christo facto Deo, quoniam si volo, et ipse possum fieri. Qui Dominum nostrum Jesum Christum non per mysterium conceptionis, sed per profectum gratiae Deum putavit, perversu allegatione astruens eum parum hominem natum, sed ut Deus esset per meritum profecisse, atque ob hoc aestimans et se et quoslibet alios ei posse ei coaequari, qui filii Dei per gratiam fiunt, non intelligens nec attendens quia nemo potest ei coaequari. Aliud est enim natos homines gratiam adoplionis accipere, aliud unum singulariter per divinitatis potentiam Deum ex ipso conceptu prodisse. Nec æquari potest gloria Unigeniti habita per naturam, aliis accepta per gratiam. Mediatur quippe Dei et hominum, homo Christus Jesus, non sicut iste hæreticus desipit, aller in humanitate, alter in deitate est; non purus homo conceptus et editus, post, per meritum, ut Deus esset accepit, sed nuntiante angelo et adveniente Spiritu, mox Verbum in utero, mox intra uterum Verbum caro, et manente incommutabili essentia, quae ei est cum Patre et cum Spiritu sancto coæterna, assumpsit intra virginea viscera unde et impassibilis pati et immortalis mori, et aeternus ante saecula, temporalis posset esse in fine soeculorum; ut per ineffabile sacramentum conceptu sancto et partu inviolabili secundum veritatem utriusque naturae, eadem virgo et ancilla Domini esset et mater. Sic quippe ei ab Elizabeth dicitur: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini meiad me (Luc. I, 43)? Et ipsa Virgo concipiens dixit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum vertum tuum (Vers. 38). Et quamvis ipse est aliud ex Patre, aliud ex Virgine, non tamen alius ex Patre, alius ex Virgine; sed ipse est æternum ex Patre, ipse temporalis ex matre, ipse qui fecit, ipse qui factus est, ipse speciosus forma filiis hominum per divinitatem, et ipse de quo dictum est: Vidimus eum, et non erat aspectus (Isa. LUI, 2); et non est species ei neque decor, per humanitatem ipse ante sæcula de Patre sine matre, ipse in fines sæculorum de maire sine patre, ipse conditoris templum, ipse conditor templi, ipse, auctor operis, ipse opus auctoris. Manens itaque unus ex utraque et in utraque natura, nec naturarum est copulatione confusus, nec naturarum distinctione est geminatus.