# De Expositione Novi Testamenti 3.55

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 3, Chapter 55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.55

(Dialog. lib. II, cap. 3.) Quoties per cogitationis motum extra nos mmium ducimur, et nos sumus, et nobiscum non sumus, quia nosmetipsos minime videntes, per alia vagamur. An illum secum fuisse aicimus qui in longinquam regionem abiit, portionem quam acceperat consumpsit, uni in eacivium adhaesit, porcos pavit, quos cum manducare siliquas videret, et has esuriret? Tamen cum postmodum coepit cogitare bona quae perdidit, scriptum de illo est: In se reversu, dixit: Quanti mercenariiin domo patri; me i abundant panibus! Si igitur secum fuit, unde ad se rediit? De Petro quoque apostolo scriptum est, dum de carcere ab angelo ductus fuisset, quia ad sereversus dixit: Nunc scio vere, quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis. et de omni exspectatione plebis Judæorum (Act. xii, 11). Duobus ergo modis extra nos ducimur, quia aut per cogitationis lapsum sub nosmetipsos reddimus, aut per contemplationis gratiam super nosmetipsos levamur. Ille itaque qui porcos pavit, vagatione mentis et immunditia sub semetipsum cecidit, iste vero quem angelus solvit, ejusque menfem in ecstasim rapuit, extra se uuidem sed super semelipsum fuit. Uterque igitur rediit, quando et ille ab errore operis ad cor se et iste a contemplationis culmine ad hoc rediit quod in intellectu communi prius fuit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
