Latin
Book 3, Chapter 56
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.56
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 36, in Evang. ,n. 7; lib. XII, in Job, num. 9.) Illos elegit Deus quos despicit mundus, quia plerumque ipsa despectio revocat hominem ad semetipsum. Is enim qui patrem reliquit, et partem substantiae quam perceperat prodige expendit, postquam esurire ccepit, in se reversus dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus? ego autem hic fame pereo; surgam et ibo ad patrem meum. Longe quippe a se discesserat quando peccabat, et si non esurisset, in semetipsum minime redisset, quia postquam terrenis indiguit, tunc cogitare coepit quid de spiritualibus amisit. Et quia concessa prius in paradiso veste justitiæ nudati fuerat et innocentiae, nuditatem peccatoris filii dignatus est pater operare, qui eo redeunte dixit: Cito proferte stolam primam, et induite illum. Prima quippe slola es in nocentiae vestis, quam homo bene conditus accepit, male autem a serpente persuasus perdidit.